• Media type: E-Article
  • Title: Titi Livi Lib. XCI
  • Contributor: Ogilvie, R. M.
  • imprint: Cambridge University Press (CUP), 1984
  • Published in: Proceedings of the Cambridge Philological Society
  • Language: English
  • DOI: 10.1017/s0068673500004661
  • ISSN: 0068-6735; 2053-5899
  • Keywords: General Medicine
  • Origination:
  • Footnote:
  • Description: <jats:p>&lt;Nocte&gt; tamen insequenti ipso pervigilante in eodem loco alia excitata turris prima luce miraculo hostibus fuit. Simul et oppidi turris quae maximum propugnaculum fuerat, subrutis fundamentis, dehiscere ingentibus rimis et tum [xvi <jats:italic>litt.</jats:italic>] ṭọ [iii <jats:italic>litt.</jats:italic>] <jats:inline-graphic xmlns:xlink="http://www.w3.org/1999/xlink" mime-subtype="gif" mimetype="image" xlink:type="simple" xlink:href="S0068673500004661_inline1" /> igni coepit; incendiique simul et ruinae metu territi Contrebienses de muro trepidi refugerunt; et ut legati mitterentur ad dedendam urbem ab universa multitudine conclamatum est. Eadem virtus quae irritaverat oppugnantem victorem placabiliorem fecit. Obsidibus acceptis pecuniae modicam exegit summam armaque omnia ademit. Transfugas liberos vivos ad se adduci iussit; fugitivos, quorum maior multitudo erat, ipsis imperavit ut interficerent. Iugulatos de muro deiecerunt.</jats:p><jats:p>Cum magna iactura militum quattuor et quadraginta diebus Contrebia expugnata, relictoque ibi L. Insteio [xvi <jats:italic>litt.</jats:italic>] ipse ad Hiberum flumen copias reduxit. Ibi hibernaculis secundum oppidum quod Castra Aelia vocatur aedificatis ipse in castris manebat; interdiu conventum sociarum civitatium in oppido agebat. Arma ut fierent pro copiis cuiusque populi per totam provinciam edixerat; quibus inspectis referre vetera arma milites iussit, quae aut itineribus crebris aut oppu [<jats:italic>c</jats:italic>. xxx <jats:italic>litt.</jats:italic>] facta erant, novaque iis per centuriones divisit. Equitatum quoque novis instruxit armis, vestimentaque praeparata ante divisa, et stipendium datum.</jats:p>